De illis qui credunt coelum dari ex Misericordia
Quidam qui intelligens in mundo fuit, et quoque in altera vita in perceptione talium quae intelligentiae sunt Rhydelius), is sicut alii putabat quod sola fides salvaret, etiam in ultima mortis hora, utcunque vixerat homo, consequenter quod coelum detur cuivis in altera vita qui talis, ita ex sola Misericordia propter Filium; is credebat ita coelum dari ex misericordia, nec adhuc sciebat quid coelum, quod sit intus in homine, in ejus vitae affectione; quare perductus est in coelum ubi introitus paradisi, antrorsum, ibi stipatus spiritibus et sic temperatus vidit plura, et loquutus semper quod stupenda essent, vidit angelos ibi tali amaenitate, ut non satis mirari posset, verbo gloriam coeli ibi loci; illi qui ibi dicebant, quod vellent ut maneret apud illos, et daretur ei ibi domicilium, accepit etiam, sed monuerunt, si nondum talis, caveret cum lux coeli aspiraret, et calor coeli, aspirabat lux coeli, et tunc obscurabatur visus magis et magis, usque tandem ut non videret, et cum aliquo dolore interior, restitutus dein et vidit angelos ibi nunc magis splendentes quam prius; postea aspirabat calor coeli, tunc incipiebat angi, et angor penetrabat versus interiora, tandem ut sentiret cruciatum, et tunc factus sicut grave pondus, et tandem decidit, et quaerebat ubi posset refocillari, et tandem refocillabatur; quaerebatur dein num vellet in coelum, dicebat [quod] prorsus non id ambiret.