4703.
Postea recensebantur quae (Cederstedt) acceperat, quod fiebat per horulae spatium cito, usque ad 3 ad 400 varia, a variis, quae omnia affirmabantur, et hoc tam cito in instanti, ut prorsus singula aperirentur, etiam liber ejus legebatur verbotenus in una pagina, de summis quibusdam quas acceperat, etiam quae scripserat; verba stupendum erat audire, quod singula ordine horulae tempore recenserentur absque omni fallacia. Tunc omnes qui adstabant, etiam ipse obstupuerunt, quod talis liber vitae usque dabilis esset, in quo omnium minima aperte patent et recensentur. Affirmabat ad omnia, quia videbat circumstantias omnes.