De bono latrocinante et seducente, ac de lucis angelis, qui non in vestitu nuptiali
Quidam in vita corporis notus apparuit, qui in coelo cum illis qui intelligentes erant, qui ex illis potuit percipere perquam accurate quae apud alios, eorum indole et genio, et quoque manifestare, quod etiam fecit, putavi quod esset angelus, sed quod esset diabolus, postea expertum. Erat quidam qui erravit, et tunc apparuit quidam facie bona in qua nihil mali et falsi apparebat, cum tenui trabe sub sinistra ulna, qui viso errante aggrediebatur illum, et statim irruebat, et latrocinari voluit, adimebat etiam ensem in vagina adhaerente alicui vesti, quod defendi non potuit, manifestatum tunc quod esset ille, qui in coelo, et examinatus est postea, et detectum, quod non in bono interiori esset, sic ut apparuisset unicuique bonus, justus, rectus et verus, cum tamen sub hoc latro esset, et compertum est quod in vita fefellerit sub tali specie, tum quod adulteria pro nihilo aestimaverit, et spurca egerit, pariter quod non crediderit aliquem Deum, ita nec fuisset ex aliqua religione; haec omnia ostensa sunt coram angelis, et postea quod haberet connexionem cum angelis in coelo, per bonum exterius apud se, et quod sic teneri potuerit in coelo; sciebat etiam vera fidei, sed ex memoria: tunc projectus est versus latus dextrum supra Gehennam, et postea aliunde, ita in infernum; dictum quod tales sint omnium pessimi quia possunt paene fallere angelos interiores; quod etiam apparuit ex eo quod cum ejectus est, tunc angeli, a quibus influxus in bonum ejus, inciperent lamentari, quod vir bonus ejiceretur et conjiceretur in infernum.