De Camera obscura, qualis illa, et quales illi
Apparuit iterum Camera obscura, ubi sedent ad mensam plures, et agnoscunt praesidem, pro supremo Deo [4658], ii adorant eum, et consultant de variis, etiam in religiosis, ut num Deus alius sit, num coelum et infernum, num conscientia, et similia, et concludunt in negativa; sunt tales qui agnoverunt naturam pro Deo, et mala fecerunt absque conscientia, et qui simul cogitatione polluerunt, sunt ex ministris, ex aliis pluribus, sed detecta qualis illa camera est, immissa aliquanta luce e coelo, quod sit sepulchrum obscurum, et ibi loculi, in quibus cadavera, et quod sedeant super illis, quidam super ipsis cadaveribus ibi, quidam super ossibus, apparent etiam illi in ea luce sicut cadavera lurida, causa quia mortuum adorant, et vivum negant, inde illis non dari potest communicatio cum coelo. Sunt sicut fatui in eo quod non aliter sciant quam quod sint magno ingenio, et quod praeses sit supremus Deus.