Quod cognoscantur omnes qui similes, quacunque facie sunt
In altera vita amicitiae et familiaritates non comparantur per consortium aut conversationes, sed similitudines animorum faciunt talia, quare illico cum apparet aliquis, cognoscitur vel ut amicus vel ut inimicus ex similitudine vel dissimilitudine, causa est quia tota cogitatio unius communicatur alteri, et cogitationis affectio facit faciem, ita notam illis qui similes, et ignotam illis qui dissimiles. [2] Cum inter se loquuntur, tunc si sermo non recipitur, sed ab altero aliter recipitur vel non creditur, incipit is non apparere quoad faciem, et postea cum credit redit; pariter cogitationes alterius repraesentantur etiam per objecta loco illorum vel circum illos; ad haec non reflectunt spiritus et angeli, quia est ex ordine in altera vita, et quod fit secundum ordinem, est sicut familiare, de quo non cogitatur.