Domicilia latronum
Circum urbes passim, et alibi apparent paludes seu stagna, et quoque rudera domuum magna, ibi sunt habitacula malorum, mali spiritus habitant in cavis et locis tenebricosis, ad quae descenditur per gradus, sunt loca ibi tenebricosa, et cum illuc veniunt spiritus cum errant, tunc a latronibus illis adeuntur, sed qui boni sunt, liberantur illico; qui errant, ut plurimum ad talia loca veniunt, et tunc putant quod per illa sit via in urbes, sed falluntur, quo profundiora loca sunt, eo sunt obscuriora, et ibi latrones pejores. Sunt qui in multa dignitate fuerunt in vita corporis, qui inter illam turbam sunt, nam diripere et latrocinari fuerat voluptas interior illorum cum vixerunt in mundo, sed ibi prohibiti sunt per leges, ac per timores jacturae famae propter lucrum et honores.