4736.
Tunc dictum et ostensum quinam illi sunt, quod nempe illi qui discunt artes se elevandi versus coelum interius, quod fit imprimis per habitum intrandi in aliorum animos, et paene imbuendi illos, et hoc usque ad cogitare sicut illi, imprimis discunt vera fidei, et intrare discunt in affectionem veri, tenendo cogitationes in illis diu, sed hoc semper animo fallendi, illudendi, et imperandi, ita est plenum astu, dolo et malitia; per talia insinuant se inter angelos coeli, et sunt qui in societates coeli interioris, sunt Wellingiani.