4738.
Sed hoc permittitur a Domino, ut tales sint apud illas societates, causa infundendi opposita, et talia quae tentant, et quae discutere debent, fine firmandi sphaeram veri et boni, et illam extendendi. Dicebant angeli, quod etiam quandoque observentur, et quod sedeant in angulis, et quandoque appareant quandoque non appareant, et quod depelli non possint, antequam tempus dejectionis adest.