Spiritual Experiences (Buss) n. 476

Previous Number Next Number See English 

476. Quod e coelo detrusi {1} sint tres primates @1 ms. detruisi ut apparet$

Iterum {1} hac nocte detrusi sunt tres primates, nempe A.J. et M. {2} qui prope me erant, et duo eorum orbati facultate intelligendi, sic ut essent fatui, ut solent diaboli, quibus adempta est facultas percipiendi, et quibus solus est instinctus remanens, praeter A. qui suo intellectu polluit, alii loco eorum substituti sunt, ut reciperent venientes, sed ii conquesti sunt, quod nihil proficere quirent, describunt, quod turmatim veniant, et quaerant, ubi A. J. M. et quod deformes maxime appareant, deformitas describi nequit, destituti sunt intellectu prorsus, nam nihil veri et boni perspicere possunt, ideo lamentandi potius, discurrunt sicut insani, ut putant per plateas urbis Hierosolymae, et mendicant, sed nullus eos accipit, et ut ajunt, nutritionem dare vult. Urbs eorum est miserabilis, plateae angustae. 1748, die 15 Jan. @1 de casibus prioribus videantur 28 461-64, 466, 469$ @2 h.e. Abrahamus, Jacobus et Moses$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church