4767.
Exinde concludi [potuit], quod a Domino omnia et singula praevisa et provisa sint, quia insunt memoriae et faciunt momenta vitae ejus, hoc est, formant status vitae interioris. Audivi etiam apud quendam qui me vituperavit (Elfwius) recenseri vices et voces cum circumstantiis quid de me, et apud quos dixerat male, quod scit esse scandalum et vituperium patriae, et plura similia, et hoc ad dimidium circiter horae, et hoc in serie, et cito, ex quo etiam constare mihi potuit, quod omnia et singula, usque ad singularissima remaneant homini in altera vita.