4777.
Deinde in obscura visione ostensum quomodo doctrina illa coelestis procederet in Africa, nempe inde versus interiora Africae, sed usque non ad medium ejus, et tunc flecteret se ad incolas qui intus in Africa propiores sunt ad mare mediterraneum, et sic pergeret in longum, sed usque non ad litora; et dein post tempus se reflecteret per tractum interius usque versus Aegyptum; et quoque inde dein ad aliquos in Asia sub imperio Turcarum, etiam in Asia circum. Inde laetificabantur angeli, quod adventus Domini nunc instaret, et quod Ecclesia, quae nunc perit in Europa, instauretur in Africa, et quod hoc fiat a Solo Domino per revelationes, et non per emissarios ex Christianis.