4779.
Tandem cum discedebam ab illis, de quibus nunc supra, audiebam illos collaudantes Dominum, in magno coetu, canentes Halleluja. Postea perducebar retro, sed altius, ubi erant spiritus ex regionibus septentrionis partis Asiae, et perceptum quod illi tali genio essent, ex vita in mundo, ut recipere possint doctrinam coelestem, de qua supra: postea reducebar ad regionem ubi illi qui in scientiis, nempe talibus ex quibus eruditio humana hodie potatur, et apperceptum ibi, quod omnes ibi nequaquam potuissent capere, quod Dominus posset esse unicus Deus, solum ex causa quia homo, et ne quidem quod posset esse Deus, et sic quod illi minime recipere possent doctrinam coelestem; nam nulla illis perceptio quod ita possit esse, quia omne donum perceptionis exstinxerant per scientias. At in regione ulterius ad dextrum ibi deorsum magis erant qui in facultate recipiendi doctrinam illam, qui donum perceptionis quod ita sit non per scientias exstinxerant.