Spiritual Experiences (Buss) n. 480

Previous Number Next Number See English 

480. Quod omnium pessimi spiritus, in ultimo coelo, sunt qui Christianos se fassi sunt, tum Judaei

Ex multa experientia didici, quod spiritus omnium pessimi in Coelo ultimo sint, qui Christiani dicti sunt in mundo, ii plerique nullam fidem habent, sed persequuntur et odio habent omnia, quae sunt verae fidei, nec se instrui patiuntur, pertinaciter insistunt, imo dolosissimi sunt, ac tales dolos simul nectunt, contra Dominum, ac contra fidem in Jesum, et contra fideles, ut mirari non satis quis possit, quod tale in eorum animo seu indole radicata haereat, nam tunc ex indole sua agant, cui cum relinquuntur, furiarum instar sunt; imo Mahumedani id maximopere mirantur, qui dociles sunt, seque patiuntur duci, et facile fidem recipiunt; post Christianos sunt Judaei, praeter eos {1}, qui Abrahamum pro Deo coluerunt, hi etiam admodum dolosi sunt. Omnium mitissimi sunt Africani, de quibus prius [432, 453]. 1748, die 15 Jan. @1 intellexerim ut et ii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church