Spiritual Experiences n. 4809

Previous Number Next Number See English

4809.

Dictum est illis, quod verum fidei et malum vitae non concordent, sed hoc prorsus negarunt, dicentes quod usque vivi sint, et cum vivi, malum non sit malum apud illos, responsum est, quod in hoc insaniant, et quod non possint verum fidei habere, ut ex: gr: in hoc quia approbant malum vitae. Etiam malum alteris fecerunt, propterea etiam puniti sunt. Dictum etiam est illis, quod illi qui in malis vitae sunt, adorent malignos spiritus qui faciunt se esse Christum, ut plures in altera [vita] sunt, habitant quidam profunde sub planta, et quoque apparent ad dextrum remoti in plano capillitii.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church