Spiritual Experiences n. 4811

Previous Number Next Number See English

4811.

De Doct. Nordberg
Apparuit magnus serpens ad latus sinistrum, viridi paene colore, et is visus arripere aliquem spiritum ibi in veste, et circumduxit ad dextrum, miratus sum quid vellet: liberato illo, arripuit alium in veste, et sic circumflectebat se et vagabatur, et similiter fecit cum aliis; perceptum tunc [quod] hoc apparentia esset ex ejus natura, quod per sensualia et eorum fallacias ita tractaret alios, et hoc ex astu, ita apparent illi, aliis, non sibi, vestes ultimae, quas arripuit, sunt sensualia et eorum fallaciae: postea auditus loqui cum illis sed strictim, interrogans in quem credant, dixerunt in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, quosdam ita momordit, quosdam autem reliquit, ita pertranseundo; postea, detectus est, et apparuit, et clamatum quod esset D. N.br. Apparuit sicut osseus quoad caput, niveus quoad corpus et quoad manus, et sic circumlatus circum et visus coram spiritibus, et semper clamatum quod is esset; plicabat palmas, et dicebat quod peccaverit, sed dictum adstantibus ut viderent quid tunc cogitaret, erat fraudulentum quod visum et sentitum, et dein sublatus versus coelum et circumlatus et ostensus angelis qualis esset, et quis esset, et fassus clara voce quod non crediderit neque in Patrem neque in Filium neque in Spiritum sanctum, tametsi praedicaverit, et quod prorsus scripturam sacram contumeliose tractaverit; et non contentus eo, sed etiam voluerit persuadere aliis, tentando apud plures sacerdotes, quantum non timuit id propalari; dein conjectus est inde in infernum profundum: fuit tam forti persuasivo ut occoecaret spiritus paene, cum interrogabat eos, ut quidam vix possent respondere: dictum quod ideo ultimis annis non voluerit praedicare. Demum dejectus est. Cum quibusdam loquutus est scandalose de sancta scriptura, et de fide, deque Deo, et hoc cum persuasione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church