Continuatio de Babele
Continuabant in eo, quod pro forma uterentur doctrina coelesti, quae serviret illis ad imperandum, et postea quoque deliberabant, quomodo obtinerent omnia, quod tentabant per id, quod intrarent in cogitationes meas, et inhaerenter sequerentur illas, usque adeo, ut cogitando idem tandem me exstinguerent; et postea vellent ulterius, usque ut vellent idem et facerent idem, usque dum nihil vitae superesset, et sic ii soli imperarent, modo prius redegerint plures ad obsequium; hoc simile fuit, sicut in mundo, quod primum prorsus premerent verba scripturae, et dicerent se idem docere quod Dominus, et postea exstinguerent illam doctrinam, et prohiberent ne quisque legeret, sed illi soli docerent, et quod crederent sicut illi, sic cogitando, volendo, et faciendo prorsus sicut illi vellent, dicendo quod illi sciant Verbum et non alii.