4843.
Chaldaea, quae magna meretrix, sunt qui certa principia religionis imbuerunt, non propter animae salutem, sed propter eum usum solum, ut promoveantur ad divitias, et opes; et non afficiuntur veris alio fine; talis fuit Rudberg, qui arripuit doctrinam quae hic ex Verbo, putans quod sic ad honores promoveretur, et per honores ad opes, cum tamen prorsus alia principia imbuerat in mundo; hic et prior Swab) omni ardore adulterari cupiebant, et quoque adulterati sunt; et usi sunt omni astu ad pelliciendum. [2] Sunt quoque Chaldaei qui nullam religionem habent, et in aurem dicunt quicquid alteri placet, ad captandum gratiam principum et magnatum, talis fuit Kalsenius; noverat quidem Ecclesiae suae doctrinalia, sed modo scientifice, nec imbuerat illa et fixerat apud se, voluptatibus deditus est, et quoque pugnis. Omnes illi apud se nihil prorsus credunt, nec quod Deus sit, nec quod vita post mortem, nec quod anima hominis alia quam brutorum, nec quod Verbum sit aliquid, qui imbuerunt principia in juventute, et docuerunt, putant se credere, sed usque non credunt, quod etiam ex sphaera illorum datum est percipere, et quidam id fassi sunt. Talis est orbis Christianus hodie fere ubivis.