Spiritual Experiences n. 4855

Previous Number Next Number See English

4855.

Qui frequentarunt sancta, et quoque externo modo agnoverunt, hoc est, non dubitaverunt de eo, et tamen non vixerunt vitam Christianam, sed in odio, et similibus, illi cum veniunt ad hominem faciunt dolorem capitis usque in ipsa ossa, et dolorem humeri seu brachii. Quidam apud me fuerunt qui tales, et qui quoque fassi Dominum, illi penetrarunt usque ad ossa capitis, et ibi dolorem fecerunt, praeter quod brachium in ginglymo invalidum factum, ut vix flecti posset. Tales sunt qui in pietatis vita sunt et non simul in charitatis, in qua vita perplurimi sunt, qui creduntur Christiani.

4855 [a]. Adulteria nefanda
1) Qui odio habet omnem proximum, absque distinctione, nec quemquam amicum habent quam semet et suos liberos, nepotes, ita quam suam domum, illi producunt adulterium cum matre et cum patre, tales fuerunt (Joh. Hessel. sista styfmod.)*
* = ultima noverca (verba suecica)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church