De generatione spirituali sicut gentium et familiarum, ita de coelo apud hominem
Angelis ostendebatur apud me quomodo generationes factae sint sicut gentium et familiarum, unius domus ab altera, et quod separatae essent, et hoc in multa amplitudine et in longa serie, sic ut derivationes essent similes, quasi liberorum, nepotum, et affinium consequentium in serie, et quod animae omnes inter se separatae essent. Exploratio illa et perlustratio derivationis sicut familiarum perstabat ad quadrantem horae.