Spiritual Experiences n. 4876

Previous Number Next Number See English

4876.

Faciunt enim Dominum solum hominem, qui neminem salvare potest, licet per Ipsum a Patre salventur, quapropter in precibus et in praedicationibus supplicant ad Patrem ut propter Filium misericordiam faciat, et sic praetereunt Dominum et loquuntur cum Patre, cum tamen sciunt, quod nemo ad Patrem venire possit nisi per Dominum [Joh. XIV: 6]; et quod Dominus sit via [ibid.], sit mediator [Matth. XI: 27], et quod Pater neminem audiat nisi mediate per Dominum, sicut Ipse quoque dicit [Joh. I: 18, XIV: 7], tum quod absque Domino nulla salus [Joh. III: 15-18]; sciunt quod Domino sit omnis potestas in coelis et in terra [Matth. XXVIII: 18], tum quod Pater sit in Ipso [Joh. XIV: 11], et unus cum Ipso [Joh. X: 30], sed haec aliter explicant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church