Spiritual Experiences (Buss) n. 489

Previous Number Next Number See English 

489. De hymnis harmonicis angelorum

Hodie audivi angelos interioris coeli, quorum perplures in consortio hymnum [erant] formantes {1}, qui ad auditum mihi {2} clare audiebatur, sed quid dicerent, non potui intelligere, quia angeli erant; spiritus circum me, nec potuerunt percipere quid esset, solum ex quadam interioris {3} affectionis varietate cognoscere potui, quod inesset coeleste, angeli eos hymnos clare percipiebant, erant mihi sicut sonus infantilis continuus, soni tibialis instar, et quidem in gyro coelesti, quem perplures formant, et simul idem dicunt et repraesentant, postea informatus, quid dixissent, nempe quod per hymnos suos formassent coronam auream cum adamantibus circum Caput Salvatoris nostri, quod fiebat tam per coelestes repraesentationes, quam per ideas distinctas, quae sunt principia vocum humanarum, a nullo spiritu aut homine intelligibiles, et mirabile est, quod plurimi simul id dicant et repraesentent, nec unus imperat alteri, sic ut aliquis ducat chorum, sed omnes simul se mutuo ducunt, imo quo plures sunt, eo facilius, quia {4} reguntur omnes a Deo Messia; harmonia ista est homini incredibilis, usque talis est spiritualis, et coe1estis; praeterea in gyros spirituales et coelestes fluunt et circumvolvuntur, qui innumerabilis varietatis sunt; in crassiores quosdam etiam admissus sum, et sequi potui, at qui ex se agere vult, reliquis imperare, nec se pati duci, nequaquam potest interesse, nisi coacte; in tales harmonias et convenientias animae per gradus rediguntur, ut tandem interesse {5} queant angelis. 1748, d. 18 Jan. @1 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $ @2 in ms. meum forte in mihi emendatum$ @3 ms. interioris vel forte interiori$ @4 ms. facilius; quia$ @5 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church