4890.
Postea araneae etiam visae delapsae e coelo medio, majori et turpiori forma, et perplures eorum, qui tamen non fuerunt tam diabolici ac prior ille, nam pessimi se prae aliis faciunt lucis angelos, ita pulchriores reliquis. Venena quae in se habent sciunt recondere per respirationem externam, interna retenta ne percipiatur, nam statim ut interna percipitur, detecti sunt, quoniam respiratio omnium in una societate est similis.