4895.
Ad latus dextrum ibi apparebat densa et opaca sylva, de qua dicebatur quod illuc mittantur qui in falsis; illuc etiam delatus sum, quod mirabant qui videbant, traducebar aliquantum per illam sylvam, et tunc in conspectum venerunt rupes, satis altae, quae pergebant non in amplum sed in longum, ad tantam distantiam, ut evanescerent cum visu: ibi dicebantur habitare qui in veris, et nondum ita in bono; ad latus sinistrum ibi apparebant praerupta, et infra opaca sicut sylvarum, ubi vagabantur turba infernalis, quorum pars per varia molimina per praerupta eniti voluit; qui enituntur, repelluntur, quia mali sunt. Dicebatur quod rupes illae non amplientur sed decrescant, et humiliores fiant, usque tandem ad planitiem, et cum fit planities, tunc bene est.