Spiritual Experiences n. 4916

Previous Number Next Number See English

4916.

Illuc ascendunt per viam non justam, et acervatim subeunt, credentes quod ibi sit coelum, sed cum illuc veniunt, non vident aliquem angelum, nec domicilia, sed quidam arenosa, quidam aliquid graminis, et pergunt antrorsus ut desuper videant illos qui infra sunt, causa quod non angelos ibi videant, est quia oculi eorum clausi sunt a fastu, et a talibus quae fastus sunt, cum tamen ibi sint perplura domicilia, angeli ibi vident illos, et patiuntur ut transeant, scientes quod brevi descendant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church