Spiritual Experiences n. 4918

Previous Number Next Number See English

4918.

In descensu exuuntur sphaera sancta, quae Domini, quam habent in monte; illis dictum, quod illi sphaeram Domini habeant circum se, et quod illi sint intra illam sphaeram, cum suo fastu, odiis, vindictis et similibus; at quod angeli habeant sphaeram Domini in se, seu intra se, ita quod hi angeli Domini sint; illi autem ex fastu, odio, vindictis et similibus, sunt diaboli. Sunt perplures tales: et assurgunt ibi, ac descendunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church