4921.
Quidam ex spiritibus circum me, ex mundo traxit, quod inferna non sint talia, incipiebat dubitare de tantis malis ibi, dicens quod in domibus ibi sint boni, sed is deductus illuc, et immissus uni domui, ac intromissus ibi in cameras, in quibus vidit multitudinem infernalium, in una camera qui in tali malo ut conarentur interficere unus alterum, in altera lacerabant se mutuo, et rixabantur continuo; in aliis comedebant turpia, quae spurca intestinalia, in alia aliter, qui in simili malo sunt in simili camera sunt, et ibi detenti sunt in carcere, nam custodes extra stant ne exeant, et ne intrent nisi qui permissi.