De coelo et de illis qui in fide separata
Erant quidam sacerdotes ex illis qui antrorsum ad dextrum paulum super quadam petra habitant, unus illorum in mundo notus quoad nomen, laudatus ob suas praedicationes, ille ad me veniebat, et tunc cum eo loquutus, aperiebatur intellectuale ejus, ut satis intelligenter caperet omnia quae dicebantur, et quia ille putabat, quod ab altero sacerdote observatum, quod in veris esset prae aliis, ideo deductus est cum pluribus spiritibus, qui mediationes, in montem ad dextrum, et cum illuc veniebant, introductus in urbem, unde mecum quidam loquuti, dicentes quod viderent ibi magnifica, et angelos forma angelica, quam mirabantur; et primum per mediationes sustinebant lucem ibi, ducti ad editius ubi lux illa, sed postea incepit lux obscurari, adeo, ut viderent illos qui ibi infra in multo obscuro, cum tamen essent in luce; postea ducti ubi calor ibi, et tunc inceperunt dolorem accipere in genubus, postea in ventris regione, et tandem circum pectus, sed ne ingravesceret magis dolor, ille temperatus est per mediationes, ut quoque illis dictum. Ex loco illo tunc vertebant faciem ad petram unde illi, quae apparuit illis sicut nubes caliginosa, mirabantur quod ibi eorum domicilium cum tamen ibi in luce sunt, cum ibi, sed dicebatur illis, quod usque non alia lux illis, quia est sicut lux hyemalis, quae talis conspicitur ex luce vernali quae in coelis; ut confirmarentur in eo, loqui dabatur illis cum quibusdam notis sacerdotibus ibi e domiciliis eorum, ubi simile caliginosum et adhuc majus; ita instructi in qua luce veri essent. Ingravescebat tunc dolor versus superiora, qui angere illos coepit, unde accelerabant descendere tam cito ac possent, dicentes quod ibi non illis sit coelum, sed potius infernum, et quod non magis cuperent illuc ascendere.