4926.
Fuit una petra, super qua urbs satis magna, ubi erant qui in sola fide separata a charitate, credentes sicut in mundo quod sola fides salvet, et tunc quod ex misericordia qualiscunque vita fuerit, illi gaudebant cupidine imperandi, quapropter ad latera rupis steterunt, et illos qui infra erant variis modis infestabant, illis dictum saepe quod ita non facerent, et quoque pessimi inde separati, verum usque reliqui non volebant ut separarentur, nec illos a se abigere, ita consentiebant in eorum mala et facinora, quare cum incassum esset omnis hortatio, coepit petra illa subsidere, et tandem usque in profundum, cum urbe illa et incolis; dictum quod etiam alibi similiter fiat, ubi non vitam fidei vivunt; meliores autem ibi discesserunt prius; dictum quod tales sint qui intelliguntur per hircos qui ad sinistrum Domini, de quibus apud Matthaeum [XXV: 33]. Quando petra subsidit, tunc solum urbs ibi, ubi coetus spirituum malorum, qui cum homines fuerunt, fuerunt in fide separata a charitate, sed antequam hoc fit, removentur inde boni, hoc est, qui in fide et simul in charitate vixerunt, sic qui in bono fidei, et qui in bono charitatis, ita ibi hiatus dein apparet, remanent domus quae ex ligno, quae in tali urbe in circuitu vivunt, ii enim in bono charitatis et fidei sunt.