4928.
E petris illis, quia altae, spectant in longinquum, ad multam distantiam, et omnes qui intra petras in vallibus, quae excultae, ubi spiritus qui informantur et ducuntur ad bonum, illos e petris lacessunt multis modis, adeo ut non possint in tuto esse pro illis ullo modo, et quocunque fugiunt, oculis suis persequuntur, et lacessunt, quod ad multam distantiam ita faciant, experientia ostensum est, in me, qui eram tam e longinquo, ut vix potuissent apparere, ideo urbes eorum ibi subsiderunt quoad plures, sed salvati qui in bono fidei et charitatis. Hoc intelligitur per illa quae apud Matthaeum Cap. XXV, de ovibus a dextris, et de hircis a sinistris.