493. Praeterea etiam sunt qui exteriores sunt, et simile agunt, quorum actiones ad meam perceptionem venerunt, tam qui per repraesentationes, quam qui per voces, et qui per utrumque simul, sed varietates sunt tales, ut non bene adhuc describi possint, nam varietates se habent, prorsus secundum vitas non hominis solum, sed omnium ejus viscerum, quia nullum datur genus quod non ad corporis humani aliquod {1} membrum seu visceris interni subjectum [se] referat {2}, ex causa de qua prius [486, 488], sic in Corpore Salvatoris nostri sortiuntur provincias, et munia. @1 ms. alicujus$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. referant$