Spiritual Experiences (Buss) n. 501

Previous Number Next Number See English 

501. Quod dejectus e coelo draco cum stellis, versus infernum et quid ibi molitur [cf. Apoc. XII: 4, 9]

501. Quod dejectus e coelo draco, cum caeteris qui ejus socii fuerant, vide prius [417, 466, 487], nempe e summo coelo, et quidem inferius paene sub cauda, seu membris generationis, ibi nunc habitant, cum iis, quos seduxerunt, qui sibi putant in veteri Hierosolyma ire, inque luto ejus, ac inde superire continuo affectant, sed non possunt; tentationes eorum percepi {1}, sed usque manent in inferioribus, ac inde moliuntur continue contra coelestia, et quidem per blasphemias continuas, quae diriguntur versus provinciam, ubi sunt ii qui {2} correspondent coelestibus, proinde contra infima hominis, ubi sedes ejus anterior et posterior, quod per totam noctem sensi, sed absque ullo effectu, tametsi, ut mihi dicebatur, essent continuae blasphemiae; id moliuntur, quia {3} dum in altis erant, tentabant phantasiis suis in ipsa coelestia intrare. 1748, die 21 Jan. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. percipi forte pro percipi [possunt] $ @2 ms. quae$ @3 nisi legendum quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church