503. Dicebatur de eo, quod persecutus sit Jesum cum in mundo esset, et is maxime Ipsum tentaverit, tum per somnia excitaverit sacerdotes et praesbyteros, tam quod id sciverit, sicut eo tempore, quam quod ignoraverit, nam fuit caput eorum qui in inferno sunt, et semet amant. 1748, d. 21 Jan.