5046.
Nationi huic inest prae aliis amor dominandi, quidam propter honorem, quidam propter lucrum, nam non sicut aliae nationes opulentes sunt, inde omnes paene functiones publicas ambiunt; et cum interiores cogitationes habent, ideo in altera vita excogitant artes prae aliis malitiosas et tales ut non describi possint, propter causam eminendi super alios, et laedendi illos, nam amori dominandi inest contemtus, inimicitia, invidia, odium, vindicta, saevitia, crudelitas, qui exercuerunt intellectuale suum per studia, sicut mechanica, hortulana et similia, sciunt prae aliis machinari dolosissimas artes. [2] Qui tales ex illis, collecti erant per quod pejores immissi inter illos, nam per id discernuntur omnium animi, et secundum discrimina ordinantur, ac postea amandantur in inferna convenientia, vidi turbam multorum ita collectam, dejici in infernum quod ante erat ad distantiam in plano pedis sinistri, aperiebatur ibi hiatus, et per illum detrudebantur; cum aperiebatur, apparebat sicut diabolica turba ibi evolaret in altum, apparentia erat sicut columna talium in altum, et vorago apparuit sicut aquae delabentes per hiatum in gyrum, et qui illuc detrusi sicut per hiatum illum delapsi, sed usque erant viae per quas descendebat illa turba, quae multa erat, audita dein in illo hiatu, et perceptum quod ibi latum spatium esset, et quod possent illuc conjici plures myriades.