Spiritual Experiences n. 5052

Previous Number Next Number See English

5052.

Etiam vidi quod e monte quodam ab angelis detrusi in infernum fuerint ultra centena millia, quia inventi mali, et boni inde educti prius, mali ibi qui in infernum [detrusi] nefanda patraverunt prius, et sibi ducem sumserunt, qui in noctis tempore descenderet in infernum atrox, et consociaret illos sibi, et circumdaret me, et tunc reliqui omnes ruerent ad perniciem et me perderent artibus nefandis; quae erant, per dirissime magica, per pudendum exscissum, et per infandum, et talia; dux eorum erat (Lars Benzelst.).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church