5084.
Tales qui non curant aliquam doctrinam, ideo, possunt omnia quaecunque faciunt ex sensu literae confirmare, tam mala quam falsa, fides solius sensus literae est fides persuasiva, quae ad nihil conducit, pervertunt enim ad libitum omnia, et sunt illi quoque mundani et corporei.