Spiritual Experiences (Buss) n. 509

Previous Number Next Number See English 

509. De Mahumede

Mahumedes, secundum desiderium suum, tentationes quoque subiit--desiderium {1} ejus ab aliquibus etiam concludere potui--et {2} quidem tentatus hac nocte per id quod draco, dum in dulci satis somno essem, et nihil paene aliud {3} somniarem, quam significationem vocis Paraclyti {4}, de quo in Johanne [XIV: 16-26, XV: 26, XVI: 7 seq.], et quae ad Ipsum spectant, tunc finxit draco, coram Mahumede, quod vigil essem, et is loquutus et respondit tanquam ego essem, quod tamen prorsus nesciebam, inde cum Mahumed nihil aliud posset percipere quam quod Ego tam perversus essem, et hoc tota nocte, inde adigeretur ad dubitandum de Jesu Christo, quod Ipsius potestas non tanta esset, cum draco me quoad veritates etiam seducere potuisset; vigil factus [ego,] usque non turbatus dixit, qualis ego sim, quod versatilis, quod miraretur, sed cum narrarem quod id in somno factum, et ego nihil scirem de loquela, solum quod cogitaverim de paraclyto {5}, et simili, miratus est, quod etiam illi ostensum per quandam experientiam, quod nempe vellet me draco in somnum agere: haec ostendunt, quod Mahomed substiterit in fide, tametsi ita tentatus fuit. 1748, nocte inter 22 et 23 Jan. Continuationem vide. @1 ms. subiit, desiderium$ @2 ms. potui, et$ @3 imperfectum in ms.$ @4 = Paracleti$ @5 = paracleto$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church