5093.
Inde est quod Dominus illico videat quales ibi sunt in genere et in specie quoad amores, fines, animos, et mores: quapropter si aliqua turba ibi venit, tunc Dominus illico compescit illam, quod ab exemplo patuit mihi; fuit in urbe in qua fui, conspiratio, et plebs erat a parte conspiratorum, quapropter tunc illico inde deturbati sunt illi spiritus qui rebelles vel seditiosi fuerunt, et loco eorum alii spiritus arcessiti, inde animi eorum mutati sunt, et sedata turba.