Spiritual Experiences n. 5108

Previous Number Next Number See English

5108.

De vastatione illorum qui demittuntur in infernum, et de elevatione bonorum in coelum
Cum mali in alteram vitam veniunt, hoc est illi, apud quos internus homo servit, et externus seu naturalis imperat, qui sunt qui in amore sui et mundi fuerunt, ut fine, imprimis qui imperare volunt aliis propter se seu propter eminentiam, quidam etiam propter lucrum - illi qui secum ferunt talia quae veri et boni per quae communicant cum probis spiritibus, qui in infimo coelo sunt, et per illos cum coelis interioribus, nam omnium coelorum est nexus - ideo vastantur, quod fit per occlusionem interiorum; hoc non fit momento, sed per gradus, processus est, circumferuntur ubicunque sphaera cognitionum veri et boni se extendit, et tunc monstratur illis quales sunt, quod nempe mali, quapropter avertunt se probi, et sic occluditur communicatio; hoc fit per aliquot gyros, ubicunque secundum sphaerae illius extensionem; tandem communicatio cum coelis adimitur, et fit occlusio quoad internum hominem; et tunc modo tantum lucis e communi influxu relinquitur, ut cogitare et loqui possunt, sed tunc non loquuntur et cogitant nisi ex naturali seu externo homine, qui separatus ab interno non cogitat nisi falsum, et vult nisi malum, ita quod est amoris sui et mundi; tunc quoque se avertunt a Domnio, nec illuc spectare possunt, quoniam Ipsum negant, et odio habent: ita fit vastatio malorum, quod saepe vidi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church