Spiritual Experiences n. 5119

Previous Number Next Number See English

5119.

Vident apud se ubi sunt innumerabilia, habent paradisos, campestria, palatia, cum innumerabilibus in singulis ibi; omnia et singula ibi sunt repraesentativa Divini, cum ineffabili varietate, cum perpetua variatione, et in formis perfectissimis, inque splendore sicut ex pretiosissimis lapidibus, auro, argento, pellucidis diversimode; sed qui angeli sunt delectantur quidem illis visis, sed imprimis ex illis quae in illis repraesentantur, ita ex Divinis, quorum quaedam affectiones gaudii, quaedam affectiones amoris excitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church