512. De Mahumedis spiritibus, quomodo instruuntur, ut fiant angeli
Spiritus, qui adeunt Mahumedem, similes gyros agunt sicut angeli, et quidem cum cantu seu voce canora, quod per plures dies audivi, quum e somno evigilavi, sic ut per totam noctem ita suos gyros spirituales egerint, bis et iterum etiam {1} iis datum erat, ut quoque repraesentationes canoras agerent sicut angeli, et quidem de Salvatore Mundi, quod cum tanta dexteritate [eos] egisse, dicitur, ut aequarent angelos, sic etiam ii admittuntur in choros angelicos. @1 alicujus verbi fragmentum post iterum et supra etiam in ms. apparens hic omisimus, sed J.F.I. Tafel nunc etiam$