5121.
Cum angeli spirituales intrant in sphaeram illorum, tunc fiunt sicut insani, et inde se illico ejiciunt, et quoque dolore afficiuntur; genii, qui in opposito sunt, et intelliguntur per diabolum et ejus turbam, illi cum in sphaeram eorum veniunt, dire cruciantur, et tunc in dirissimo inferno sunt, quapropter illi se inde conjiciunt.