5149.
Tandem circumlatus alius qui pessime magus, didicit per correspondentias et per perplura alia excitare ad sui favorem societates, quae repraesentativa excipiunt, qui sunt omnes qui in ideis spiritualibus; is cum circumlatus tenebatur facere omnes suas artes, et hoc coram omnibus cum quibus communicatio erat, qui similiter se avertebant, et sic occludebantur apud illum omnia talia, et tandem perductus fuit in statum ut talia non sciret, inde in statum miserabilem venit.