Quod coelum non possit aperiri incolis hujus telluris
Miratus quidam cur coelum non in hac tellure sicut in aliis coram incolis apertum sit, nempe quod hi loquantur cum spiritibus et angelis, doceantur ab illis, et sic sciant ad minimum quod coelum sit, quod vita aeterna sit, quod homo vivat post mortem, et plura quae salutis; sed causa est, quia incolae hujus telluris in ultimis sunt, in quae se detruserunt per imperia, per amores eminendi super alios, et lucrandi omnia mundi, unde plerique sensuales sunt, ac in ultimis, ideo coelum clausum est, si aperiretur, perirent statim, quia spiritus ex hac tellure qui tales nihil aliud spirant quam necem alterius, et homo cui interiora sunt aperta, ducitur ad lubidinem spirituum qui tales sunt, sic se necarent ipsos; et quoque prophanarent sancta, nam ut primum se vertunt ad mundum, negant imo subsannant coelestia, sicut nihil respective, quare etiam angeli, cum quibus quoad interiora sunt, laeduntur, et coelum, quare angeli se avertunt, et sic clauditur internus homo. Si itaque apertum esset illis, postquam coelum se abalienaret seu angeli se removerent, tunc infernales ducerent, non modo ad nefanda, sed etiam ad internecionem propriam, nam aliud non spirant, quam ut unus alterum internecioni det, et homo potest mori, non spiritus, et homo ducitur aliter quam spiritus, quia in corpore est.