5153.
Quod coelum, eorum sapientiam et felicitatem ineffabilem attinet, consistit ea in eo, quod in omnibus quae vident ante oculos illorum videant Divina et Coelestia quae repraesentantur, quare cum oculos tenent in externis, mens eorum tenetur in internis, ita in Divinis; sunt ineffabilia quae apparent, ut Paradisi, cum arboribus, fructibus, floribus etc. etc., in illis omnibus vident in serie talia quae repraesentant, sicut oculus simul videt integra vireta, ita mens simul omnia in complexu quae sunt sapientiae Divinae, in admiranda serie, proinde ineffabilia: fulgent omnia ex auro, argento, lapidibus pretiosis, in formis ineffabilibus, quae omnia involvunt Divina in suo ordine, quae simul tunc percipiunt, inde illis delectatio interior et exterior, simul: amor accendit omnia et singula: pulchra etiam apparent secundum amorem eorum, et inde receptionem sapientiae.