5163.
1) Homo ab infantia usque ad adultam aetatem est in mundo spirituum quoad spiritum suum, quia successive in diversis statibus, et tunc in libero est, ut possit reformari. 2) Est quoque in vario statu in particulari secundum mutationes status; sed hae variationes sunt innumerabiles. 3) In mundo spirituum sunt omnes homines statim cum veniunt in alteram vitam, quia tunc in statu vario, usque dum intellectuale et voluntarium ejus unum agant; et quoque usque dum interiora et exteriora ejus non dissideant, unus erit non duo, nec inter coelum et infernum, sed in uno aut altero. 4) Qui venturi in coelum, apud illos tunc separantur illius mala et falsa mali, et sic praeparantur: et apud malos separantur vera et bona, ut sint in malis et inde falsis. 5 Etiam primum in externis sunt paene omnes, quae absterguntur, et sic praeparantur ad vitam cum spiritibus; tunc in crassis primum est, et successive venit in talia quae alterius vitae sunt, et vocantur spiritualia.