5165.
Quia tales status sunt homini et spiritibus successivi, inde ex inferno evocantur plures, qui sint apud hominem, et cum spiritibus illis recentibus, qui tunc quoque in alio statu sunt, et sic in mundo spirituum, sed usque dejiciuntur illuc ubi fuerant post operam exantlatam.