5169.
Qui autem in coelo sunt aut in inferno, illi continue etiam subeunt status mutationes, correspondentes annorum temporibus et dierum, sed hi status alii sunt, ac quales in mundo spirituum. Status ille dicitur mundus spirituum, sicut status boni et veri dicitur coelum, et status mali et falsi inde dicitur infernum, sunt etiam haec status.