Spiritual Experiences (Buss) n. 517

Previous Number Next Number See English 

517. Continuatio de incolis Jovis

# # temperies, et praeterea corpore [praediti] sicut nos in hac tellure, corpus etiam mihi ostensum est), sic {1} abhorrent {2} necem hominum, et bella. @1 ms. est, sic$ @2 ms. abhorent$

517a. Perparum loquuntur, sed cogitant magis, estque lingua potius imaginativa, quam vocalis, quam etiam callent, ex facie aliorum scire possunt utplurimum, quid velint, nam sic facies suas mutare edocentur; per cogitationes solas mecum loqui voluit, sic ut non amaret voces, sed talis est imaginatio, quae cogitata profert, sicut loquela absque vocibus, ita mecum {1} loquutus est, et dicebat se esse spiritum obscurum quaerentem unicum Dominum, ut posset venire in coelum, nam id gravabat conscientiam ejus, quod abstulerit quid a socio, nihili fere pretii, quod autumabat eum sibi daturum; praeterea non quaerunt sanctos suos seu lucidos, ii solum quaeruntur ab eorum servis. @1 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church