5174.
Dixerunt etiam quod cum exeunt, et vident mutationes in suis domibus, in suis vestibus, inque suis hortis, aut campis, si mutationes sint in deterius, quod vel non appareant, vel obscure appareant, vel alia loco priorum successerunt, sciunt quod aliquid mali fecerint, quod illi apud se examinant, et explorant, et inde inveniant suum malum, et poenitentiam agant: quod cum factum redit prior aspectus, et si meliores facti quam prius, tunc meliores aspectus sunt. Imprimis tum explorant tale ex faciebus illorum.