Spiritual Experiences n. 5189

Previous Number Next Number See English

5189.

Scientia correspondentiarum et repraesentativorum est planum ultimum sapientiae angelicae, quae scientia quia hodie periit, ut ne quidam sciatur quod sit, ideo nunc detegitur illa rursus.
[2] Dabatur videre aliquem ex antiquis, fuit in magna societate angelica, discedere, et tunc statim societati oborta est quasi tenebrositas, et ablata sapientia, ille qui ab antiquis, qui discessit, fuit in cognitionibus sapientiae, inde reliqui per communicationem sapientiam habebant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church